contada por Domenico Silvestri 270 años después
Un inexplotado texto sobre ese momento histórico (1113-1115)
[post nº 106]
Maiorica sive Maiolica insula est in Hispano mari sita inter Minoricam et Ebusum insulas, cui rex Aragonum dominatur. De hac etiam vide supra in Balearibus. Hec quidem non sinit e memoria labi quam fluxu temporis res variantur in peius et a virtute differant. Ducenti quippe duo et septuaginta sunt anni et ultra ex quo inter Pisanum et Florentinum communia adeo validum ac potens amicitie vinculum erat, ut propriam patriam unum relinquens, alteri servandam tutandamque commicteret. Siquidem eo tempore Pisani, ab infidelibus hanc insulam habitatam, sepe lacessiti utpote qui tunc temporis potentissimi ultra ceteros erant, maximam classem armamentis instructam eorum iniuriam ultum iri ad hanc insulam traiecerunt, ante timentes ne Lucani, cum quibus ea tempestate dissidebant, eorum viris vacuam urbem invaderent, presidio Florentinorum eius custodiam commiserunt, qui cum equitum armatorumque copia, per duo milia passuum prope Pisas rati ad hoc ibi sufficiens esse castra posuere, et ut mulierum pudicitia etiam a suspictione foret aliena et ne rerum ablatio, forte ut sepe fit in similibus, posset contingere, capitale edictum est ne quis urbem ingrederetur; quod unus trasgrediens a capitaneo Florentinorum laqueo suspensus est. Pisani vero reversi victoriam adepti magnis preda et spoliis opulenti, Florentinis gratiarum actionibus actis, dederunt obtionem eisdem utrum valvas ereas an columnas porfirias, quas in signum victorie attulerant, magis vellent. Columnas, cum petiissent, purpura coopertas trasmisere, que usque in hunc diem ante basilicam Sancti Iohannis apparent. Sunt qui dicunt quosdam ex Pisanis eas valvas nobilissimas reputantes livore motos igne fumoque denigrasse. Quid ad tanta tanta rerum mutatione dicemus ut de tam singulari confidentia in tam suspicionem maximam sit deflexum et tam sincere amicitie fides in tam ardens odium sit conversa, quale iam diu regnavit, nulla quasi precedente causa vel saltem legitima in animo Pisanorum, nulla enim guerra, nullum bellum unquam habuit Florentia et ad Pisam non pertinens. Quin contra eam clam et palam non fuerit semper et semper iniuriis invariabilibus et enormibus eam lacessiverit, quarum omnium ultionem Deus ultionum numero tempore reservavit. Civitatem enim iure obsessam per annum ad extremum fame redactam Florentini in deditionem liberam receperunt. Sic autem res, sic alternantur locorum atque hominum conditiones. Evenit quod nulli hominum credere vel esse seu ymaginari potuisset iudicium Dei fuit.
0 Comments:
Yorum Gönder
<< Home